monumenta.ch > Plinius > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 19, 8
{II} Cadurci, Caleti, Ruteni, Bituriges ultimique hominum existimati Morini, immo vero Galliae universae vela texunt, iam quidem et transrhenani hostes, nec pulchriorem aliam vestem eorum feminae novere. qua admonitione succurrit quod M. Varro tradit, in Serranorum familia gentilicium esse feminas lintea veste non uti.